

Epistola ad Hebraeos*
Caput 12: Versus 18
Non enim accessistis.Dixerat, ne quis desit gratiae his modis quos subdidit, parata enim est gratia, et hoc est:Non enim accessistisad asperitatem legis, quam describit, ut econtra intelligatur suavitas gratiae, non ad ignem, sed ad Spiritum sanctum, qui est ignis consumens peccata, ad quem non motu corporis, sed spiritu itur.Turbinem.Turbo est vis ventorum cum grandine et pluvia, et significat impetum vitiorum quae per legem magis damnata sunt. Sed modo venitur ad serenitatem per gratiam Spiritus.Caliginem.Hoc ponit quia obscura lex fuit, modo clara intelligentia.Procellam,quae est major quam turbo, et est tempestas quae quocunque impellit. Haec est servitus peccati secundum operationem quae per legem trahebat homines: modo autem est requies a vitiis imperfectis.